Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 4: Versus 17

In argillosa.Argillosa terra de qua factae sunt formae ad fundenda vasa, sacram Scripturamde qua bene vivendi regulam accipimussignificat. Quasi enim argilla igne durata, formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debent exhibet; cum nobis Scriptura regulam quam sequamur justitiae, et sanctorum ostendit exempla, qui igne tribulationis invincibiles in omnibus perstiterunt, ut nos in domo Domini vasa pretiosa esse cupiamus. Aes autem liquefactum igne argillae formas ingreditur, ut possit vas aptum ministeriis coelestibus effici; cum ipsi salubriter humilitati, et flamma divinae charitatis vel humanae adversitatis emolliti viam Patrum bene operando intramus, ut ad praemia illorum bene currendo perveniamus. Nec enim semper nos regulis bene operandi necesse est arctari, sed completa operatione bona, palma beatae retributionis est speranda. Quia non semper vasa in formis argillae tenebantur inclusa: ubi ad perfectionem venerant, fractis formarum claustris producebantur in lucem, et in templo Domino pro suis quaeque locis disponebantur. Non quod opera sanctorum interitura sint, sed ubi coronam justitiae acceperint, cessabunt officia laboriosae operationis.In regione Jordanis.In quo Christus baptizatus est, cujus tinctus undis aquarum nobis vertit elementum in ablutionem peccatorum. Et quia omne fidelium baptisma quo Domino consecramur in exemplum illius baptismi celebratur, recte in regione Jordanis facta sunt vasa domus Domini. Non enim aliter vasa electionis fieri possumus, nisi ad baptisma ejus respicientes vitali flumine ablui satagamus. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regione illius facta vasa dicit, significans multiplicationem fidelium, quae non solum in Judaea, sed in gentium latitudine futura erat; unde:Gaudebunt campi et omnia quae in eis suntPsal. 95.. Et alibi:Audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvaeIbid. 131.. Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Jordanis, quia Dominus baptismo salutis de quo vasa misericordiae faceret, totam mundi latitudinem implevit.
(* Traductions européennes)